Non sunt quae possint enumerari

Non sunt quae possint enumerari
munera dulcia munera illa
quae dilabuntur sicut favilla
praecipitata in vasto mari
quae ignorant leges et omnia jura
nisi quod lurida mors est futura.

Gabriella Leto (Roma), da Nostalgia dell’acqua (Einaudi, 1990)